- MAGUS
- I.MAGUSGraece Μάγος. Praeluxisse Persisolim Magos sapientiae studiis, atque etiam rerum Divinarum notitiâ varii tradunt scriptores, Apul. in Apol. Nam si quod ego apud plurimos lego, Persarum linguâ magus est, qui nostrâ sacerdos. Siquidem Magia est, quod Plato interpretatur θεῶν θεράπειαν. Porphyrius περὶ άποχῆς δ´. Παρά γε μὲν τοῖς Πέρσαις οἱ περὶ τὸ θεῖον σοφοὶ, καὶ τούτου θεράποντες, Μάγοι μὲν προσαγορεύονται, τοῦτο γὰρ δηλοῖ κατὰ τὴν ἐπιχώριον ἀυτῶν διάλεκτον ὁ Μάγος. Hesych. scribit, Magum a Persis vocari τὸν θεοσεβῆ καὶ θεόλογον, καὶ ἱερέα. Suidas autem Μάγοι παρὰ Περσαις οἱ φιλόσοφοι, καὶ φιλόθεοι. Cicer. l. 1. De Divinat. c. 23. Sapientum et doctorum genus Magorum habebatur in Persis. Hinc Philo in lib. Quod omnis probus liber sit: Magos describit, ut eos τὰ φύσεως ἔργα διερευνωμένους appellet. Cl. Vossius ab Ebraeo Gap desc: Hebrew deducit, quod meditabundos ac in rerum cognitione occupatos signisicat, a radice Gap desc: Hebrew, quod est meditari. Nic. Lloyd. Vide Magi.II.MAGUSIunius, vide Iunius.III.MAGUSSamotheus vel Magog, secundus Celtarum Rex, Samothis filius, tectorum inventor primus, et oecumenicus sui populi provisor, castra, domus et oppida in suis ditionibus constituit, posuit, firmavit. Unde ab eius appellatione, veteres auctores antiquissimarum urbium nomina adhuc in scriptis referunt, ut sunt apud Ptol. et Antonin. Breviomagus, Duromagus, Vindomagus, Rothomagus, Noviomagus; et his similia. Non solum per Europam, sapientiae et eruditionis eius Principis volabat fama, sed etiam per universas Asiae et Africae regiones, quippe tam Persae quam Scythae et aliae adhuc Orientales ac Septentrionales gentes suos sacerdotes et philosophos in hunc usque diem Magos, ab eius nomine vocant. Obiit an. a mundi origine 2009. et ante Christi adventum 1961. Fides penes Auctores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.